Hjortrons Blog Gedanken und Nachrichten

22.5.2017

Die Definition der Schaltjahre

Filed under: Uncategorized — dh3hao @ 20:19

9. Deinde, ne in posterum a XII kalendas aprilis aequinoctium recedat,
statuimus bissextum quarto quoque anno (uti mos est) continuari debere,
praeterquam in centesimis annis; qui, quamvis bissextiles antea semper
fuerint, qualem etiam esse volumus annum MDC, post eum tamen qui
deinceps consequentur centesimi non omnes bissextiles sint, sed in
quadringentis quibusque annis primi quique tres centesimi sine bissexto
transigantur, quartus vero quisque centesimus bissextilis sit, ita ut
annus MDCC, MDCCC, MDCCCC bissextiles non sint. Anno vero MM,
more consueto dies bissextus intercaletur, februario dies XXIX continente,
idemque ordo intermittendi intercalandique bissextum diem in quadr
ingentis quibusque annis perpetuo conservetur.

Keine Kommentare

No comments yet.

RSS feed for comments on this post.

Sorry, the comment form is closed at this time.

Powered by WordPress